Chapter 49
- Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “ Congregamini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
- Congregamini et audite, filii Iacob,
audite Israel patrem vestrum!
- Ruben primogenitus meus,
tu fortitudo mea et principium roboris mei;
prior in dignitate, maior in robore!
- Ebulliens sicut aqua non excellas,
quia ascendisti cubile patris tui
et maculasti stratum meum.
- Simeon et Levi fratres,
vasa violentiae arma eorum.
- In consilium eorum ne veniat anima mea,
et in coetu illorum non sit gloria mea;
quia in furore suo occiderunt virum
et in voluntate sua subnervaverunt tauros.
- Maledictus furor eorum, quia pertinax,
et indignatio eorum, quia dura!
Dividam eos in Iacob
et dispergam eos in Israel.
- Iuda, te laudabunt fratres tui;
manus tua in cervicibus inimicorum tuorum;
adorabunt te filii patris tui.
- Catulus leonis Iuda:
a praeda, fili mi, ascendisti;
requiescens accubuit ut leo
et quasi leaena; quis suscitabit eum?
- Non auferetur sceptrum de Iuda
et baculus ducis de pedibus eius,
donec veniat ille, cuius est,
et cui erit oboedientia gentium;
- ligans ad vineam pullum suum
et ad vitem filium asinae suae,
lavabit in vino stolam suam
et in sanguine uvae pallium suum;
- nigriores sunt oculi eius vino
et dentes eius lacte candidiores.
- Zabulon in litore maris habitabit
et in statione navium,
pertingens usque ad Sidonem.
- Issachar asinus fortis,
accubans inter caulas
- vidit requiem quod esset bona,
et terram quod optima;
et supposuit umerum suum ad portandum
factusque est tributis serviens.
- Dan iudicabit populum suum
sicut una tribuum Israel.
- Fiat Dan coluber in via,
cerastes in semita,
mordens calcanea equi,
ut cadat ascensor eius retro.
- Salutare tuum exspectabo, Domine!
- Gad, latrones aggredientur eum,
ipse autem aggredietur calcaneum eorum.
- Aser, pinguis panis eius,
et praebebit delicias regales.
- Nephthali cerva emissa,
dans cornua pulchra.
- Arbor fructifera Ioseph,
arbor fructifera super fontem:
rami transcendunt murum.
- Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt,
et adversati sunt illi habentes iacula.
- Et confractus est arcus eorum,
et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum
per manus Potentis Iacob,
per nomen Pastoris, Lapidis Israel.
- Deus patris tui erit adiutor tuus,
et Omnipotens benedicet tibi
benedictionibus caeli desuper,
benedictionibus abyssi iacentis
deorsum,
benedictionibus uberum et vulvae.
- Benedictiones patris tui confortatae sunt
super benedictiones montium aeternorum,
desiderium collium antiquorum;
fiant in capite Ioseph
et in vertice nazaraei inter fratres suos.
- Beniamin lupus rapax;
mane comedet praedam
et vespere dividet spolia ”.
- Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis.
- Et praecepit eis dicens: “ Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei
- contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri;
- ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ”.
- Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.